utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04930041

Charter Number: 04930041
Cartulary Title: Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quit Obligation
Date: 1180 - 1200
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Église paroissiale Saint-Merri
map View Map
Charter:
De Adda filia Petri de Laiaco quo modo quitavit nobis terram nostram de Laiaco quam emeramus a Guerino de Villa Judea Ego Johannes Noviomensis thesaurarius notum facio presentibus et futuris quod cum Garinus de Villa Judea canonicis Beati Mederici Parisiensis quamdam terram que est apud Laiacum vendidisset et Adda filia Petri de Laiaco sepe et multum reclamavit et ejusdem terre venditionem voluit irritare verum ad petitionem et instantiam bonorum virorum prefata Adda neptis mea prefate terre venditionem fide data ratam habuit et in Parisiensi capitulo confirmavit Quod ut ratum et stabile perseveret litterarum mearum testimonio et sigilli mei munimine roboravi Testes sunt Petrus de Campello canonicus Parisiensis Rosardus canonicus magister Arnulfus magister Hosmundus magister Albertus Paganus dyaconus Rogerus dyaconus magister Simon laici Homondus Eustachius Theobaldus Comes Herbertus Joscelinus Omnes isti de Laiaco sunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter