utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04930056

Charter Number: 04930056
Cartulary Title: Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1250 - 1278
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Église paroissiale Saint-Merri
map View Map
Charter:
Clausum de Maucouart cum pressorio et domo lapidea et xxiiii cuppis Item arpentum et dimidium terræ et tres hospites ad fretam Bernoisis per cartam Mauritii Terra a domo Roberti de Paris usque ad domum Guidonis Vitrearii cum viatura ventis et aliis consuetudinibus per cartam Mauritii episcopi Viginti solidi annui redditus in Pascha cum xiiii denariis capitalis census pro domo et appenditiis quam ecclesia Sancti Anthonii habet de elemosyna Roberti Leber et Agnetis ejus uxoris salvis cantelagio theloneo rotagio et aliis consuetudinibus fundi terre per cartam Stephani decani Parisiensis et capituli Annexa est prebenda parrochie qua sunt absoluti sex canonici a cura animarum Qui sex canonici a curato illius loci per annum xxiiii libras parisiensium percipient quilibet iiii libras cxx solidos in octavis Omnium Sanctorum [totidem ad octavas sancti Johannis Baptiste] totidem ad octavas Epiphanie et totidem ad octavas Pasche Item habent illi sex cum curato totam ceram et pecuniam in festo sanctorum Petri et Pauli Item pecuniam oblatam ad maius altare quilibet canonicus habet in septimana sua Item in Pascha Penthecoste et Nativitate curatus reddit denarios vicariarum presentibus servitio Item in vigiliis estivalibus dimidium sextarium vini et cuilibet canonico et clericis unam candelam de quibus tres dantur pro denario In festo sancti Mederici processio Parisiensis ecclesie debet venire ad ecclesiam Sancti Mederici et missam celebrare nec capitulum aliquid habet in modio vini quod Domus Dei pro nobis ipsis solvebat in statione Quilibet canonicus habet majoriam cum omnibus proventibus per annum a festo sancti Mederici usque ad idem revolutum festum in ordine et habet ipse major clericum vel laicum assessorem si velit sed ad firmam dare vel vendere majoriam non potest nisi alicui de canonicis Sancti Mederici Quadraginta solidi annuatim quatuor terminis pro manumortua rerum beneficii domini Anfredi Decem solidi super domibus sitis in Vico Novo que fuerant defuncti Bernardi [de Sancto Victore] et Emeline [uxoris ejus] pro manumortua census annualis quem super dictis domibus legavit Triginta solidi in Nativitate Domini et in Natali Sancti Johannis Baptiste super domo sita in cuneo vici Andree Malet cum tribus obolis capitalis census Decem solidi pro aniversario Guillelmi de Meldis solvendi a capellano obtinente beneficium quod ipse instituit in ecclesia Sancti Mederici Domum juxta ecclesiam supra cimeterium Sancti Mederici Sex solidi super domum Durandi presbyteri ante Sanctum Medericum pro manumortua census Domus Dei salvo dominio justicia et cætera Quinquaginta solidi quatuor terminis Parisius consuetis canonicorum communitati xiii denarii capitalis census in octavis sancti Dyonisii v solidi pro anniversario defuncti Nicholai de Meldis Medium pressorii juxta clausum Maucouart et domus in Vico Novo que empta fuerunt a Stephano filio Boucelli ad opus communitatis Septem solidi in festo sancti Remigii debiti a domo Sancte Trinitatis pro manumortua
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter