utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950009

Charter Number: 04950009
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1069 - 1092
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Pro Ecclesia de Banterlu Universis tam præsentibus quam futuris notum [sit] quoniam Ingelramnus miles de Clereyo offerens filium suum Gauterium in monasterio Sti Germani Pontisariensis tempore Gauterii primi ipsius loci abbatis tradidit eidem loco ecclesiam de Banterlu quemadmodum ipse et antecessores ejus tenebant liberam videlicet ut nemo possit in eadem ecclesia presbyterum ponere præter abbatem Pontisariensem et monachos ejus Sciendum itaque est quod nullus in ecclesia neque in atrio neque in terra altaris aliquid accipiet neque de sanguine neque de latrone neque de aliqua forifactura neque de ulla re nisi abbas et monachi Pontisarienses Dedit præterea Ingelramnus tertiam partem decimæ et totam minutam decimam ejusdem ecclesiæ monasterio Pontisariensi Dedit etiam dimidium decimæ de Villeto Porrho sciendum [est] quoniam hæc ecclesia scilicet de Banterlu non solvit neque synodum neque circadam Hanc eleemosynam quæ supra scripta est concesserunt Domnus Almalricus de Pontisara Radulphus que Delicatus filius ejusdem Almalrici Horum omnium testes fuerunt Berardus de Montegermano filiusque ejus Garinus Asinus atque Haymardus Odo de Banterlu et Haymardus frater ejus Quando vero supradictus Ingelramnus monachus est effectus hoc ipsum concedere fecit filios suos Droconem Herbertum atque Radulphum per fidem suam Hujus denique concessionnis testes fuerunt Radulphus vicecomes Haymardus de Banterlu Fulco Asinus Droco de Beherval Robertus armiger Radulphi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter