utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950018

Charter Number: 04950018
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1085 - 1092
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Guiscardus dedit monachis S Germani ecclesiam S Martini et quidquid illic ad eum pertinebat et quidquid Villeheldis illic habebat Post ejus obitum hoc donum concessit ejusdem Guicardi uxor Concessit etiam hoc Robertus filius Arnulphi qui erat eorum propinquus et pepigit quod hoc idem fratrem suum et sororem concedere faceret Quod et fecit Pepigit etiam quod cum monachis ad archiepiscopum in Normannia pergeret et hoc ejus concessione firmaret et inde Amalricum monachis fidejussorem tribuit et Galterio abbati osc[u]lando fidem suam promisit quod hæc omnia fideliter faceret et nunquam amplius inde per se vel per alium in quantum ipse posset monachi impedimentum haberunt Quæ omnia bene perfecit Inde testes Varnerius Amalricus et Radulphus filius ejus Eustachius de Marinis Hermerius Radulphus De Ronello Paganus Willelmus Migol Erchenfredus filius Odonis Nigri Engerrannus de Clariaco Roscelinus Bloet Hugo filius Roberti Huboudus Haymericus de Blerisiaco Varnerius de Gos Radulphus de Cergiaco Albericus nepos Huberti monachi Odo Vaslæ Hubertus de Lest Girardus filius Haymerici
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter