utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950031

Charter Number: 04950031
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1093
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
In nomine S et I Trinitatis Notum sit o t p q f quoniam Hugo Rothomagensis nepos Herluini suæ animæ cupiens quærere salutem concessit Deo et S Germano videlicet et S Martino eisque servientibus monachis tam superstitibus quam venturis quidquid terræ vel vinearum habebat in partibus Pontæsii Castri ob salutem suæ animæ suorumque antecessorum tam vivorum quam solutorum debito mortis necnon et illorum quorum beneficio habebat terram illam et vineas [] Inde testes Radulphus Delicatus et filius ejus Henricus Ado Vaslez Willermus Vaslez Fromondus Saltels Wido præpositus Archenfredus præpositus Herbertus de Espeis Ursellus de Boornel Archenfredus de Marcheilo Hugo de Clenchemora et Arnulfus frater ejus Willelmus de Herolvilla Robertus de Cergy Raynerius gener Elinandi Hubertus Espiebos Archemboudus nepos Guidonis Raynoldus de Alvers Walterius de Alneto Hubertus canonicus Robertus de Luzarchiis Radulphus Parmentarius et filius ejus Gislebertus Hubertus Mazo Vitalis de Sancto Martino Postea ierunt duo ex monachis Sti Germani ad Rothomagensem urbem Radulphus prior et Henricus præpositus et iterum concessa sunt omnia supradicta ab uxore Hugonis Emma et filiis et filiabus Inde testes Benedictus archidiaconus Benedictus scholarius Richardus filius Herluini Rogerius secretarius Gauterius et Osbertus famuli Benedicti archidiaconi Goslinus homo Hugonis Facta sunt hæc anno ab Incarnatione Domini M nonagesimo tertio Indictione I regnante Philippo Francorum rege tempore Gauterii abbatis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter