utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950032

Charter Number: 04950032
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1092
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Drogo de Rotnel infirmatus dedit Deo et Sanctis Confessoribus Martino et Germano tam abbati quam monachis quartam partem villæ quæ dicitur Nuelliacum et nemoris et terræ arabilis et justitiæ et villicationis et sanguinis et banni et hospitum Postquam autem convaluit de infirmitate venit ad monasterium S Germani cum uxore sua et filio et fuit recapitulatum hoc dimissum in auditorio juxta Sanctum Germanum Et addidit ad hoc quod dederat altare ecclesiæ de Griseio et quidquid decimæ ad illud pertinet et decaniam et archidiaconatum excepta synodo Et posuerunt donum super altare videlicet ipse Drogo et uxor ejus Bovilia et filius Garnerius Inde testes Robertus Longus Galterius de Foro Haymericus de Beriecclesia Willelmus de Heruvilla Aszo de Cunty Raynoldus de Lex Hugo de Brienchon Theodericus de Brienchon
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter