utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950037

Charter Number: 04950037
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1099
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus t p q f quoniam Lecelinus de villa que dicitur Beriecclesia dedit Deo et SS confessoribus Martino atque Germano Pontesiensis Cœnobii et abbati et monachis ecclesiam B Jacobi apostoli quam ædificaverat in confinio Beriecclesiæ Prius quidem donum per quendam monachum ecclesiæ nostræ Amalricus nomine transmisit Postea autem abbas monasterii nostri tunc temporis Theobaldus ivit ad supradictam villam concessitque eadem Lecelinus cum uxore sua et filiis suis coram parochianis ecclesiam B Jacobi et duas partes offerendæ in ecclesia B Martini in Nativitate Domini id est denariorum et panum et candelarum et similiter in Theophania Turtellorum vero omnium duos partes habent monachi In festivitate S Mariæ Candelorum duas partes candelarum et denariorum In Paschate eodem modo ut in Nativitate Domini et in festivitate Sti Bartholomœi duas partes candelarum Dedit etiam Lecelinus et Alda uxor ejus et Albericus filius eorum duas partes decimæ terrarum Beriecclesiœ [] Quando autem ecclesia ab ipso Anselmo Belvacensi dedicata fuit voluit isdem episcopus ut ea quæ dederat et quomodo ecclesiam B Jacobi concesserat coram ipso recitarentur [] Monasterio factam donationem confirmat coram testibus his Adam de Praeriis Lisiardus archiadiaconus Raynerius capellanus Henricus decanus Hilduinus de Campaniis Petrus de Vallibus Ansculfus de Larderiis Wiboudus de Croy Geroldus Ambianensis Albericus Beliolus Philippus de Gundelcuria Haymo de Ronkerolis Haymardus de Vindezolio Bernardus de Boornel Willelmus de Ballolio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter