utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950038

Charter Number: 04950038
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1099 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Ut p q f fidelibus christianis notum sit quoniam Yta uxor Fulcoidi de Caudriaco post decessum ejusdem Fulconis decidens in infirmitatem Domnum Theobaldum abbatem Pontisariensis Monasterii pro consilio animæ suæ ad se venire fecit Dedit autem pro animæ suæ remedio et omnium antecessorum suorum animabus quidquid in ecclesia de Puteolis vel in decima ejusdem villæ habebat post decessum suum Hæc omnia sicut dictum est Deo et S Martino et supra memorato abbati dedit concedentibus filiis suis Gauterio Hugone Gervasio et filia sua Lisuia coram his testibus Radulpho Delicato seniore Guidone præposito et Gilberto filio ejus Herberto de Espeis Guillelmo Mingulfo Archenfredo de Beccherel Gauterio Britone Vitali de Sancto Martino Raynerio pistore Post decessum autem supra memoratæ Ytæ videlicet uxoris Fulcoidi de Caudriaco Domnus Abbas Theobaldus et monachi S M P cœnobii voluerunt habere ecclesiam de Puteolis et decimam secuti in eleemosina eis data fuerat Verum Gervasius unus ex filiis ejusdem Ytæ qui hanc eleemosinam tune temporis tenebat negavit hanc eandem eleemosinam matrem suam dedisse et se concessisse
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter