utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950045

Charter Number: 04950045
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1102 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
N s t p q f fidelibus quoniam Dnus Bucardus de Monte Morentiaco dedit Deo et Sis Confessoribus Martino atque Germano Pontisarœ et abbati et Monachis in eleemosina pro animæ suæ uxorisque suæ filiorum filiarumque suarum et omnium ant suorum remedio triginta solidos de reditu quam habet in via quœ ducit a Pontisara ad Sanctum Dionysium Areopagitam Isti triginta solidi dabuntur octavo die ante festum S Martini ad emendum ea quæ necessaria sunt monachis festum ipsius sancti celebrantibus Hoc donum prius fecit Dnus Buccardus in capitulo Si Mi Pis audientibus et videntione his Antelmo de Grooleto Adam de Windoceolo Widone de Rupe [] Postea autem Dnus abbas Theobaldus ivit apud Montem Morenciacum et convocavit Dnus Buccardus milites ipsius Castelli et homines suos in domo Hugonis de Luzarchis et coram ipsis recognovit donum quod prius dederat sicut dictum est in Capitulo S M P et filium suum Mathæum concedere fecit audientibus et videntibus his testibus Richardo filio Theoderici Balduino Bello Adam filio Fromundi Antelmo de Grooleto Hugone de Luzarchis Waleranno filio Hugonis de Mellento Herveo Acrocante prunum Richardo de Villatinosa Herveo de Duogilo Roberto Basseto Raynardo fratre Godefridi clerici Actum in domo Hugonis apud Montem Morentiacum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter