utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950046

Charter Number: 04950046
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1104
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
In nomine S et I T Ego Eustachius de Burricio notum fieri volo t p q f quoniami ecclesiam S Germani de Burricio et quidquid habebam in dominio meo ad eandem pertinens donavi ecclesiæ S M de Pontisara in eleemosina pro anima mea conjugisque meæ filiorum filiarumque mearum et omnium antecessorum nostrorum animabus Dedi etiam decimam molendini mei qui est juxta Burricium et terram liberam in qua monachi construerent ecclesiam et officinas suas facerent pro remedio animæ meæ omniumque antecessorum meorum Hanc ecclesiam liberam id est non solventem sinodum non circaturam non aliquam præbitionem cum archidiaconatu quem in manu mea habebam et cætera quæ supra scripta sunt donavi ut dictum est ecclesiæ S M P concedente Ermentrude uxore mea filioque meo Radulpho majore natu et tam ego E quam uxor mea Er filiusque meus Rad posuimus donum super altare S M recipientes participationem beneficiorum memorati loci audientibus et videntibus his Guillelmo de Charz sororio meo et Guillelmo filio ejus Ascelino de Burricio Adam de Cantarana Adam filio Adæ Lupi Ingelramno filio Guillelmi de Busch[el]erio Radulpho nepote Guidonis præpositi Erchenfredo filio Erengoti Tulfo pistore Wermondo pistore Ansculfo sartore Gauterio Mantello Gerardo Malrepast Aymerico famulo abbatis Alberto coquo Actum publice Pontisarœ anno Incarnati Verbi mc quarto Indictione II regnante Domino nostro Jesu Christo In die festivitatis Sti Germani de Burricio præsente Dno abbate Theobaldo et Guidone priore et quibusdam monachis rogatu memorati Eustachii concessit Walbertus frater ejus ecclesiam Sti Germani et quidquid Eustachius dederat audientibus istis Eustachio Dno Burricii et Ermentrude uxore ejus Ingelramno presbytero Hugone presbytero Ascelino de Burricio Adam Lupo Hugone Boverio Roberto Goel Haymerico famulo Abbatis Teulfo pistore
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter