utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950057

Charter Number: 04950057
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1116 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Universis sanctæ ecclesiæ filiis t p q f cognitum sit quoniam Hildeburgis mater Goelli de Ibriaco dedit Deo et SS Confessoribus Martino atque Germano in eleemosinam pro mariti sui filiorumque suorum animarum remedio quidquid hæreditatis habebat in Valle Gaudiaci Hanc quidem eleemosinam noluit tunc temporis Goellus concedere sed Dei operante clementia compunctus tandem concessit uxoremque suam Isabel filiosque suos Willelmum atque Robertum concedere fecit supradictam eleemosinam videlicet quidquid hæreditario jure possederat in valle Gaudiaci ecclesiæ memoratum confessorum pro anima sua et patris matrisque suæ et filiorum filiarumque suarum et uxoris suæ omniumque antecessorum suorum Ut autem hoc domum firmum et ratum constaret testes hos adhibuit quorum nomina subtitulata sunt S Roberti Bastardi Rufi filii ejusdem Goelli S Gauterii de Sparnone fratris ejusdem Roberti S Ingenulfi de Salciaco S Hugonis Rufi S Goelli venatoris S Raynoldi de Rouman S Hugonis filii Huberti filii Alelmi S Richardi Cressonis S Goelli de Trocha S Garnerii majoris de Gaudiaco S Odonis famuli monachorum Hæc prolocutus est Willelmus capellanus de Ybriaco qui etiam huic dono interfuit Hæc carta fuit scripta jussu ejusdem Goelli in abbatia Ibriacensi coram abbate ejusdem loci nomine Duranus et Theobaudo abbate Pontisariensi Quando Ysabel uxor Goelli eleemosinam supradictam apud Anetum Castellum concessit affuerunt eidem concessioni Willelmus capellanus Garnerius major et duo pueri obsides quorum unus vocabitur Osmundus filius Roberti vicedomini de Girberreyo alter vero dicebatur Robertus filius Roberti de Buhui Affuit etiam Anfredus famulus monachorum Rogante denique et jubente prædicto Goello excommunicati sunt ab abbate Theobaldo et a monachis S M P omnes qui hanc eleemosinam quæ supra scripta est injuste calumpniaverint aut per violentiam auferre tractaverint Fiat fiat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter