utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950059

Charter Number: 04950059
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1121 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Richardus filius Theoderici de Montmorentiaco dedit ecclesiam S Mariæ de Moncellis in eleemosynam ecclesiæ Sanctorum Confessorum Martini et Germani de Pontisara videlicet ob salutem animæ suæ et antecessorum suorum qui diu injuste tenuerunt ipsam ecclesiam Dedit autem isdem Richardus quidquid habebat in memorata ecclesia id est potestatem ponendi in ecclesia presbyterum et justitiandi ipsum sicut ipse solebat concedente Fulcardo fratre suo et posuerunt ambo donum super altare Sti Martini coram his testibus Ex parte ipsius Richardi fuerunt hii Fulcardus frater hujus doni concessor et testes Theoldus presbyter de Banterlu Radulphus de Cleriaco Paganus de Argentogilo Paganus nepos Odonis de Banterlu Anderlinus de Cleriaco Ex parte monachorum fuerunt hii Yvo capellanus monachorum Lisiardus Bruto Herbertus hospes monachorum []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter