utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950060

Charter Number: 04950060
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1122
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Fulcardus frater Richardi filii Theoderici de Montemorenciaco decidens in infirmitatem de qua et mortuus est fecit ad se venire Dnum Theobaldum abbatem monasterii Si Martini causa consilii animæ suæ et præsente D Gaufredo Rothomagensi archiepiscopo dedit ecclesiæ Sti Martini Pontisariensis in eleemosinam ecclesiam Sti Lupi quæ est juxta Taberniacum et quidquid decimæ et oblationum ad eandem ecclesiam pertinebat quæ in dominio suo habebat pro remedio animæ suæ omniumque antecessorum suorum Hanc eleemosinam dedit memoratus Fulcardus præsente Dno Gaufredo archiepiscopo ecclesiæ S M coram his testibus Richardo archidiacono Rothomagensi Rogerio canonico [] Rogerio archidiacono Sti Melloni Richardo de Pertiaco Radulpho de Clery Bernardo Balzano [] Posteat ivit Dnus Theobaldus abbas ad Banterlu adhuc superstite Fulcardo ut exoraret Richardum fratrem Fulcardi pro concendenda eleemosina [ex ejus enim fefo erat] qui libenter concessit uxoremque suam Mathildem duosque filios suos Richardum atque Guillelmum adhuc infantulum duasque filias suas Mathildem et Agnetem concedere fecit Inde testes Yvo decanus Guillelmus clericus filius Bancelini Arnulphus diaconus filius Drogonis Odo de Banterlu Radulphus de Cleriaco Bartholomæus de Monte Morenciaco Paganus nepos Hugonis de Argentogilo Balduinus et Albericus armigeri Richardi Fulcherius dapifer Richardi Stephanus miles nepos Odonis Bencelinus pelliparius et Hugo et Bernardus filii ejus Huic concessioni non interfuit Theodoricus major filius Richardi Sed in die Parasceves rediens de Sancto Dionysio ad Sanctum Martinum post adoratam crucem jubente patre suo idem Theodericus in conspectu Dni Theobaudi abbatis et omnis conventus monachorum S M fecit et posuit donum super altare ejusdem sancti omnium eleemosinarum quas dederunt pater ejus et patruus Fulcardus videlicet ecclesiæ Ste Marie de Moncellis et Sti Lupi de Taberniaco et decimarum et omnium rerum ad easdem ecclesias pertinentium Harum omnium eleemosinarum fecit et posuit Theodoricus filius Richardi donum super altare S M ut dictum est Hujus rei testes sunt Richardus de Perticato Herbertus de Serrans Joannes de Magniaco et Herbertus frater ejus Bartholomeus de Montemorenciaco Gauterius filius Odonis de Bantellu Paganus nepos Hugonis de Argentogilo Gauterius de Groyleto Yvo de Stratis et frater ejus Guarinus Gauterius de Curcellis Balduinus de Gonessa armiger Richardi Gauterius filius Widonis de Insula Haymericus et Theolus et Albertus famuli monachorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter