utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950061

Charter Number: 04950061
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1122
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Quoniam Dominus non exigentibus meritis nostris sed sua propitiante misericordia nos Ecclesiarum suarum pastores esse voluit et constituit earum utilitati et tranquillitati attentiori cura necessarium ducimus providere et prodesse nostrorumque fratrum possessiones ex attributo officio sustentare conservare ampliare eorum vero maxime quorum merita et subsidia credimus nobis suffragari in tremendo et districto examine Noverint igitur omnes quod Tebbaldus abbas ecclesiæ Bti Martini de Pontisara et cum eo quidam ex monachis suis presentiam nostram adierunt requirentes ut nos eorum necessitatibus condescendentes ecclesiam et altare Bte Marie de Moncellis eorum monasterio ex charitate in perpetuum possidendam concederemus Ego vero Girbertus D G Parisiorum episcopus eorum justam petitionem benigna mente suscipiens assensu D Stephani loci illius archidiaconi et accepto religiosorum virorum consilio et totius capituli nostri consensu communicato prenominatam ecclesiam cum altari annuente Burcardo de Monte Morenciaco qui eam de episcopali feodo possidebat annuente etiam Ricardo Teoderici filio qui eandem ecclesiam ab eodem Burcardo de feodo tenebat retento quidem presbyteratu et omnibus quecumque ad presbyteratum pertinent obedientia etiam et consuetudine Parisiensis ecclesie in omnibus retenta monasterio B Mi ut determinatum est ex integro in perpetuum possidendam concedimus eo videlicet tenore ut ecclesia B Mi in ecclesia B Mariæ de Moncellis monachos constituat qui semper inibi Deo militent Hoc autem ne oblivionis incommodo possit deleri aut ab invidis retractari aut infringi carthe presenti commendavimus et nomini nostri authoritate et sigilli nostri impressione eam muniri voluimus S Girberti episcopi S Berneri decani S Ade precentoris S Stephani archidiaconi S Henrici archidiaconi S Tebbaldi archidiaconi S Teodorici presbyteri S Landonis presbyteri S Philippi presbyteri S Roberti diaconi S Willellmi diaconi S Frederici diaconi S Hugonis subdiaconi S Drogonis subdiaconi S Alberti subdiaconi S Anselli pueri S Andree pueri Actum publice Parisius in capitulo Bte Marie anno Incarnationis Dominice MCXXII epacta XI Rege Ludovico anno XIIII anno Episcopatus Girberti V Thebaldus cancellarius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter