utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950062

Charter Number: 04950062
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1123
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
In N S et I T Ego Girbertus Dei gr Parisiorum episcopus accepto religiosorum virorum consilio et tocius capituli nostri consensu communicato ecclesiam Sti Lupi cum altari annuente Buchardo de Monmorenciaco qui eam de episcopali feodo possidebat annuente etiam Richardo Teoderici filio qui eandem ecclesiam Sti Lupi de Taberniaco ab eodem Buchardo in feodo tenebat assensu etiam donni Stephani loci illius archidiaconi Teobaudo abbati et monachis Sti Martini de Pontisara ex caritate in perpetuum possidendam concedimus Eo videlicet tenore ut presente sacerdote defuncto vel remoto ab abbate alius canonice eligatur et michi vel successori meo presentetur ac sic canonice substituatur Sinodum vero et circadam michi retineo debitamque illius ecclesie subjectionem minime relaxo [] Hoc autem ne oblivione possit deleri aut in irritum revocari carte presenti commendamus et nominis nostri auctoritate et sigilli nostri impressione eam muniri volumus S Girberti Epi S Berneri decani S Ade precentoris S Stephani archidiaconi S Henrici archidiaconi S Tebbaldi archidiaconi S Teoderici presbiteri S Landonis presbiteri S Philippi presbiteri S Roberti diaconi S Willelmi diaconi S Frederici diaconi S Hugonis subdiaconi S Drogonis subdiaconi S Alberti subdiaconi S Anselli pueri S Andree pueri S Johannis pueri Actum publice Parisius in Capitulo Beate Marie Anno Incarnationis Dominice MCXXII Epacta XI Tebaldus cancellarius scripsit Rege Ludovico anno XIII Anno episcopatus Girberti V
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter