utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950063

Charter Number: 04950063
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1123
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Ego Petrus D G Belvacensis episcopus notum fieri volo t f q p quod Mathæus comes de Bellomonte ad nos venit et ecclesiam Sti Albini capellam videlicet matris Ecclesiæ Sti Martini de Cambliaco in manu nostra reddidit et omnino nobis liberam dimisit Nos autem divina misericordia compuncti et ejusdem comitis petitioni acquiescentes prædictam capellam ad augmentum Sæ religionis ecclesiæ Sti M de Pontesio gratis donavimus et salvo jure Belvacensis ecclesiæ et nostro et suæ prædictæ matris ecclesiæ et archidiaconorum et decanorum nostrorum perpetuo possidendam concessimus Quod quia firmum et inconvulsum omnibus ævis permanere decrevimus privilegium istud inde fieri præcepimus et sigilli nostri autorithate corroboravimus Actum anno Incarnati Verbi MC vigesimo tertio indictione i presentibus et audientibus ipso Theobaldo ecclesiæ Bti M de Pontesio tunc existente Abbate et monachis ejus Widone et Walterio Odone Sti Symphoriani Abbati Radulpho Sti Quintini abbate Petro Clerico illius Rogerio Belvacensis ecclesiæ decano Fulcone m [ag] estro Huberto Herberto capellano Rambaldo et Haymerico Henrico archidiacono Ursione sucentore Ursione Goisberti Ogero Waleranno Radulpho Delicato Radulpho de Mairu
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter