utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950077

Charter Number: 04950077
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1124 - 1135
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Terram quam Gualandus de Curdemenche monasterio rapuerat Willelmus abbas saisivit et Gualandus eam justo domino reddere cogitur A Raynoudo de Curdemenche quandam terram in Valle Gaudiaci decem solidis emit Odo Brito moriens reddit se ad monachum fratribus S Petri de Umblevilla deditque illis decimam de Ultravicinio Richildis mater Haymardi Malifiliastri morti proxima Willelmum abbatem mandat et Deo Sto Martino abbati et monachis Pontesiensibus justitiam terræ quæ dicitur Campus Piquant prope Pontisaram concedit Dum in basilica Sti Martini tumulatur Haymardus et Yvo filii Richeldis Cometissa et Emelina filiæ super altare donum reponunt coram Yvone de Fremercurt aliisque testibus Rogerius Mazo monachum professus sub abbatis Willelmi regimine multa ejus monasterio legat quæ et a filiis et filiabus ejus conceduntur coram Joanne de Cormeliis Adamo de Ripa Gauterio de Monmorency et Theoboudo de Alvers testibus Gila relicta Radulphi Trabonis de Pontisara filium suum Yvonem D Willelmo abbati ut faceret monachum offerens cum eo quoque hospitem unum apud Œniacum et duos morsellos prati et duos arpennos terræ super Goomontem coram Willelmo de Rinhart Theobaldo Roberto et Fulcone de Puteolis Alelmo de Buxi Alberto et Petro de Buxi fratribus Alelmi Adamo de Ripa monasterio in perpetuum donat Eum [abbatem Willelmum I] Theobaldo successisse disserte asserunt carthæ prima quidem quæ de domo et torculari Gaudiaci [quæ Odo major monasterio surripuerat] in qua legitur quod cum domina Hildeburgis de Ubriaco monasterio Sti Martini id omne quod suum erat in valle Gaudiaci [terras videlicet et vineas et prata et domum et torcular] legasset famulum quem habuerat nomine Garnerium qui super domum terramque curam gerebat administratorem reliquit Post decessum ejusdem Hildeburgis Theobaldus abbas et monachi minus circa istud domum solliciti cum essent prædictus Garnerius domum cum invasione arripuit habitavitque in ea usque dum ultima cogente infirmitate de vita desperans mandavit Domnum Theobaldum abbatem confessusque est ei audientibus multis et domum et masuram et alia plurima quæ habebat se injuste tenuisse veniamque implorans reddidit omnia Discedente inde D Theobaldo abbate et Rothomam proficiscente priusquam rediret Garnerius obiit Post cujus obitum Odo filius eodem modo quo pater consentiente Odone præposito Sti Martini qui erat ejus consanguineus domum arripuit habitavitque in ea usque ad obitum D Theobaldi abbatis Quo defuncto domnus abbas Willelmus successor ejus diligentius res inquirens harum veritate comperta Odonem ad placitum provocat et bona monasterii recuperat et cum Odone paciscitur In die qua Eurois uxor Eustachii de Œniaco allata est apud S M P et ibi sepulta est dedit idem Eustachius pro anima sua et uxoris suæ et pro animabus omnium antecessorum suorum terram quam habebat juxta Molendinum Richardi nulla retenta justitia aut consuetudine in perpetuam hæreditatem Item concessit idem Eeustachius terram quam dedit S Martino Helinandus filius Gauterii de Marcheilo quam multotiens calumpniaverat idem Eustachius Hæc omnia concesserunt duo filii ejus Garnerius et Hugo et duæ filiæ ejus Helvidis et Menissendis et Hildeardis filia Menissendis et mariti earum id est Hilduinus et Albertus Hujus doni testes sunt Ermenoldus presbyter Herveus de Labevilla Theoudus de Œniaco et Guillelmus frater ejus Raymundus de Œniaco Martinus de Œniaco Radulphus cæmentarius
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter