utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950085

Charter Number: 04950085
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1124 - 1135
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Die qua Gauterius filius Gauterii Tirelli mortuus est cum corpus ad sepeliendum ad ecclesiam S Martini Pontisarensis cœnobii delatum est antequam sepelieretur mater ejus venerabilis Adelissa dedit in eleemosinam dicto monasterio pro remedio anime filii sui defuncti omnes consuetudines et justicias quas habebat Gauterius Tirellus et ipsa in terra monachorum et in hospitibus et in quibuslibet rebus que sunt apud Linviller Hujus rei testes sunt Paganus de Nielfo Radulfus Delicatus Yvo de Conflentio et filius ejus Radulfus Drogo de Rotnello et alii Quando Hugo Tirellus frater memorati defuncti venit Pontisaram dedit et concessit ecclesiæ S M eleemosinam quam dederat mater sua audientibus Pagano de Nealfio et duobus filiis Herveo et Theobaldo Subsequenti tempore quando Gauterius Tirellus pater memorati Gauterii juvenis rediit de pago Ambianensi Pontisaram venit ad monasterium ubi filius suus jacet tumulatus dedit que [] quidquid uxor filiusque ejus dederant Gauterius Tirellus decimam habebat apud Baillolum in quodam campo qui dicitur Mansus Sti Martini non pertinentem ad magnam decimam ejusdem villæ Hanc decimam dedit in eleemosinam S Martino Pontisarensi Wulpilli nemus Ada uxore Hugonis Tirelli monasterio a majoribus suis concessum fuisse denegante abbas Willelmus cartham Gauterii Tirelli et Hugonis filii ejus qui concesserant pro anima Gauterii pueri jacentis in Claustro Sti Martini ante ostium ecclesiæ Ada legit Drogo miles de Pice se adfuisse testatur nemusque suo Willelmus monasterio conservat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter