utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950096

Charter Number: 04950096
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1136
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
H[ugo] Dei gra[tia] Rothomogensis archiep[iscopu]s delecto filio T[heobaldo] abb[at]i Sti Martini Pontisariensis ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum Equum est ut qui gr[ati]e Dei assidue deserviunt et pacem que Dei est et que hominum corde atque op[er]um exibitione sectantur gr[ati]am et pacem ab his qui gratis accep[er]unt consequantur Nos itaque quieti ac paci omnium et precipue eorum qui in congregatione sancta positi D[omi]no sub disciplina religionis deservire videntur studentes ep[iscop]ali nostra auctoritate concedimus et presenti pagina corroboramus ut capella Sti Petri de Umblenvilla et fr[atr]es monachi videlicet Sti Martini Pontisariensis hanc libertatem donatione nostra obtineant ab omni inquietatione liberi sint et elemosine et oblationes que ibi a fidelibus sive parrochianis matris eccl[es]ie illius ville sive a quibuscumque aliis fidelibus offeruntur capelle et monachis remaneant Nemo ig[itur] nec sacerdos nec laicus eos deinceps super his inquietet Specialis enim nostra est et sub manu propria capellam illam sicut et alia que abbatie Sti Martini proprii juris esse dinoscuntur tenendo fovemus et protegendo retinemus Facta est a nobis hec donatio anno incarnationis d[omi]nice MCXXXVI Parrochianos autem memorate ville qui excommunicationem Domni Guillelmi Rothomagensis archiepiscopi timebant ab ipsa excommunicatione absolvimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter