utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950097

Charter Number: 04950097
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1142
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Ego Odo Dei gratia Belvacensis episcopus notum fieri volo tam p q f quod Teobaudus monasterii Pontisariensis abbas multum nos deprecatus est quatenus ecclesias quas tempore predecessorum nostrorum fideles christiani pro remedio animarum suarum ecclesie S Martini Pontisariensis dederunt nos ex parte nostra concederemus et sigillo nostre auctoritatis corroboraremus Nos autem divina misericordia compuncti ejusdem Abbatis peticioni adquiescentes voluntatem ejus adimpleri benigne concessimus salvo tamen jure Belvacensis ecclesie et nostro et archidiaconorum et decanorum nostrorum Et ut hoc firmum omnibus seculis permaneat privilegium istud inde fieri precepimus et sigilli nostri auctoritate corroboravimus Actum publice anno Incarnati Verbi millesimo centesimo quadragesimo secundo indictione secunda Quicumque autem hoc irritum fecerit id est ecclesie Si Martini subtraxerit anathema sit Hec sunt autem ecclesie que nobis subjecte sunt ad ecclesiam Belvacensem pertinentes quas ecclesie Sti Martini Pontisariensis concessimus Ecclesia Sti Georgii de Ronkerolis Ecclesia Sti Albini de Cambliaco Ecclesia Sti Martini de Beriecclesia Ecclesia Sti Jacobi quæ est juxta memoratam villam Ecclesia Sti Martini de Nogento
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter