utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950098

Charter Number: 04950098
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1142 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Quoniam quidem in omni rerum substantia nihil homine mutabilius ne apud futuros ea quæ antiqui statuerunt oblivione delerentur ideo tam p q f not fieri volumus quoniam Theobaldus de Gisortio filius Pagani de Nigelfo dedit Deo et ecclesiæ Sti Martini Pontisariensis et monachis ibid Deo servientibus duo molendina tannetacia apud castrum Pontisarense quæ multo ante mater ejus eidem ecclesiæ dederat sed tunc isdem Theobaldus concedere noluit postea vero gratia Dei cumpunctus quod injuste tenuerat benevole reddidit[] Donum istud factum fuit in capitulo die quadam dominica in ramis Palmarum audiente et concedente uxore ejus Agnete hoc ipsum concedentibus nepotibus suis Herveo atque Fulchardo sororeque ipsius Theobaldi Richildi Huic dono interfuerunt testes plurimi scilicet Hugo Babolanus Guillelmus de Argenteolis Herveus cellerarius monachorum Ipsa etiam die post processionem quæ in memoriam Dni nri J C advenientis in Jerusalem ad Crucem usque extenditur congregato iterum in ecclesia S M innumerabili populo qui pene totius ejusdem ecclesiæ parietes impleverat finitoque sermone qui pro ædificatione populi factus fuerat hujus rei facta est mentio Omnes autem hoc audientes magno lætificati gaudio Omnipotentem glorificantes Theobaldum uxoremque ejus Agnetem magnis vocibus benedixerunt qui tantum beneficium ecclesiæ nostræ impenderat sicque factum est ut tot fierent hujus rei testes quot etiam auditores Quicumque igitur præfata molendina ecclesiæ S M vi aut ingenio abstulerit sive qui rentam eorum quæ ad cænam monachorum instituta est alio loco converterit absque consensu totius capituli ex authoritate Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti et Sanctorum Canonum et ex authoritate Dni Theobaldi Abbatis conventus S M se esse excommunicatum noverit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter