utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950099

Charter Number: 04950099
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1142 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Scire debent t f q f quoniam Willelmus filius Richardi de Banterlu morti proximus dedit Deo et Sto Martino et monachis Pontisariensibus fornum unum quem habebat apud Brienchon et quandam terram quæ vocatur cultura de Salceio cum frumento quod in ea seminatum erat Est autem hæc cultura major omnium culturarum suarum et est inter Brienchon et Rosnel Interfuerunt huic donationi Yvo presbyter de Gisortio Hugo de Fay Gauterius de Brienchon Odo de Fayaco Willelmus de Basincurt Arnulphus de Bezu Willelmus Martels Quando autem allatum fuit corpus ejus ad ecclesiam S M antequam humaretur quatuor fratres ejus Richardus scilicet Herveus Fulcardus atque Hugo præfatum donum concesserunt multique testes huic concessioni interfuerunt videlicet Domnus Stephanus de Banterlu Robertus de Beeley Herveus capellanus Theobaldi de Gisortio Bernerius de Cergiaco [] Johannes de Magniaco Johannes de Clereyo et Ingelramnus frater ejus Hugo de Mascheria Allelmus de Charz []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter