utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950100

Charter Number: 04950100
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1143 - 1157
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Matheus de Montemorenciaco omnibus hominibus suis atque fidelibus salutem Noveritis quod Burchardus pater meus dedit ecclesie B Martini de Campis et ecclesie B Martini de Pontesio ecclesie S Honorine de Confluentio et ecclesie Cluniaci decem libras in transverso suo de Francurtvilla in elemosina singulis annis De his decem libris volo et concedo ut ecclesia S Honorine juxta dispositionem patris mei xxx sol singulis annis a firmario qui ipsum transversum ad firmam habebit recipiat octo diebus ante festum Virginis Mariæ Quod si dominus Montismorenciaci ipsum transversum in manu propria retinuerit monachi predictarum ecclesiarum apud Francurtvillam in crastinum octavorum festivitatis Sti Dionysii conveniant et ibi precepto Dni Montismorenciaci convocatis servientibus ad ipsum transversum colligendum constitutis faciant idem servientes fiduciam predictis monachis quod dommus Montismorenciaci nec aliquis alius de redditu predicti transversi aliquid habebit donec jam dictarum ecclesiarum monachis satisfactio sit ab ipsis servientibus ita ut ecclesie B Martini de Campis prior recipiat partem suam de predictis decem libris deinde ecclesia S Martini de Pontesio postea ecclesia S Honorine xxx solidos reliquos ecclesia Cluniacensis Si vero predicti servientes fiduciam predictam facere ipsis monachis renuerint et dominus Montismorenciaci ad hoc eos cogere noluerit aut alios ministros ponere qui fiduciam eis faciant et fideliter sicut suprascriptum est istam elemosinam reddant adeant Parisiensem episcopum qui audita querimonia eorum in tota terra domini Montismorenciaci ecclesiasticam justiciam exerceat Eapropter volo ut ista charta testimonio et auctoritate sigilli Domni Theobaldi Parisiensis episcopi cum testimonio subscriptorum testium confirmetur []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter