utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950103

Charter Number: 04950103
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1148 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Omnibus fidelibus t p q f notum sit quoniam Hugo filius Pagani de Nealfo quando defunctus fuit delatum est corpus ejus ad ecclesiam S M P ad sepeliendum die vero Annuntiationis Sæ Mariæ qua sepultus est affuerunt ad exequias ejus uxor ipsius nomine Mathildis et frater defuncti nomine Theobaldus atque soror ipsius nomine Richildis et multi alii Antequam autem sepeliretur uxor ejus Mathildis concedente Theobaldo suprascripto et sorore ejus Richildi dedit in eleemosina ecclesiæ S M et monachis ibi Deo servientibus decimam molturæ molendinorum suorum qui sunt apud Gisortium et decimam molendinorum de Bezu pro anima defuncti et pro animabus omnium antecessorum suorum Et hoc sciant omnes quoniam hæc eleemosina fuit data et concessa ad ea qua sunt necessaria coquinæ monachorum audientibus cunctis qui aderant tam monachis quam clericis quam etiam et laicis Hujus rei testes affuerunt Hugo vicecomes de Calvomonte Hugo de Marinis et filius ejus Theobaldus Richardus de Banterlu et Willelmus et Herveus fratres ejus Gauterius de Marinis Girardus filius Girardi de Charz Drogo de Conflantio et Gauterius frater ejus Alelmus de Valle et Drogo frater ejus Yyo presbyter Sti Gervasii de Gisors Theobaudus canonicus Sti Melloni Herbertus præpositus Theobaldi et Girelmus avunculus ejus Guido armiger ejus et Drogo coquus ejus Quicumque hanc eleemosinam calumpniaverit vel vi abstulerit aut coquinæ monachorum substraxerit anathema sine fine permanebit Fiat Fiat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter