utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950105

Charter Number: 04950105
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1149 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Sciendum est quod Odo de Lex dedit Deo et S Martino Pontesiensi et monachis ej loci omnes res suas ubicumque essent seu liberæ seu invadiatæ ita dico si monachi eas qui invadiatæ erant redimere vellent Invadiaverat autem ipse Odo de Lex Odoni majori de Gaudiaco quandam terram quæ est apud Curdemanche quam Willelmus monasterii Pontesiensis abbas a præfato Odone redemit Erat autem ista terra de feufo Theobaldi de Maldestor contigitque hoc tempore quod prædictam terram abbas Willelmus redimere volebat ipsum abbatem scilicet ire ad festivitatem Sœ Mariæ de Maldestor ibique missa celebrata perrexit inde ad donum prædicte Theobaldi rogavitque eum Theobaldum scilicet uxoremque ejus Luciam de cujus parte feufum movebat quatenus hoc donum quod fecerat Odo de Lex de prædicta terra concederent Concesserunt itaque terram illam Deo et S Martino monachisque ej loci Theobaldus de Maldestor et Lucia uxor ejus filiique eorum Robertus et Hugo necnon et filiæ Adalaidis et Beatrix ut monachi loci illius liberam et quietam et ab omni feufo absolutam in perpetuum possiderent Quapropter dedit abbas Willelmus Luciæ uxoris Theobaldi quendam palefridum obtimum Rei hujus testes sunt Gaszo de Aiencourt Stephanus de S Cyro Gaufredus Viculus Willelmus de Bacelmont Willelmus de Wallonio Godefridus de Buxidio Petrus de Bucunvillerio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter