utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950109

Charter Number: 04950109
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1149 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
In nomine S et I T Amen Cunctis sanctæ Ecclesiæ fidelibus t f q p notum fieri volumus quoniam Radulphus miles de Alvers rerum omnium medietatem quas ibidem de nostro censu tenebat tam in hospitibus quam in terris et pratis et vineis et censu ecclesiæ Sti M Pontisarœ ubi monachus effectus est pro animæ suæ suorumque antecessorum remedio in perpetuum dedit Insuper et donum suam et mansuram ejus cum vinea quam de nobis idem Radulphus ad medietatem hæreditario jure tenebat post mortem uxoris suæ Richildis ad cujus dotem præfata domus pertinebat eidem ecclesiæ concessit hoc tenore ut quamdiu prænominata Richeldis vixerit ipsa ad præfatæ vineæ facturam medietatem unam tribuat et monachis medietatem reliquam Ego itaque Adelaidis regina mater Ludovici illustrissimi Francorum regis præscripti militis devotionem quam erga prætaxatam B Martini Pontisarœ ecclesiam habebat pro favore amplectens donum illud quod pietatis gratia fecerat sicut prædictum est pro salute et animæ meæ remedio dominique mei Ludovici piissimi Francorum regis filiorum nostrorum Guillelmi ejusd ecclesiæ abbatis amicorumque suorum petitione cum cæteris quas multotiens præfatæ ecclesiæ concessi eleemosinis in perpetuum confirmavi præsentemque cartham ne ab ullo successorum nostrorum infringi vel impediri valeat sigilli proprii impressione signare et muniri præcipi Huic autem concessioni interfuerunt quorum nomina subtitulata sunt et signa S Guillelmi abbatis ejusdem ecclesiæ S Girberti monachi S Liescelini monachi S Domini Yvonis de Merlo Belvacensis decani S Guidonis de Chela S Drogonis clerici S Joisberti clerici S Johannis clerici S Ludovici de Choisy ejusd reginæ[] dapiferi S Pagani de Bestisi S Philippi de Valmundeis S Adæ de Logiis S Anscuxfi de Pueilly S Isembardi S Raynaldi majoris de Alvers S Johannis Parvi S Garnerii Belsarii S Dominæ Gentæ Puellæ S Dominæ Avinæ S Dominæ Richildis de Alvers Data per manum Thomæ ejusd Reginæ tunc notarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter