utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950112

Charter Number: 04950112
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1149
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
In nomine S et I T Ego Teobaudus Dei gr Parisiorum episcopus monachis in ecclesia Sti Martini Sanctique Germani prope Castrum Pontisare Domino servientibus ecclesiam in honore Bti Prejecti Alvernensis episcopi consecratam que est in villa cui nomen est Turnum jam olim eisdem a predecessoribus nostris bone memorie Gaufredo atque Stephano episcopis concessam et ex tunc ab ipsis per triginta et eo amplius annos canonice possessam perpetuo possidendam cum duabus partibus altaris concedo hoc etiam collaudante Archidiacono ejusdem ecclesiæ Guermundo authoritate sigilli mei confirme Insuper adjicio ut sacerdote præfate ecclesiæ defuncto vel remoto ab ipsis alius canonice eligatur ut ab eisdem vel mihi vel successoribus meis presentetur ac sic canonice substituatur Synodum vero et circadam mihi retineo debitamque ipsius ecclesie subjectionem minime relaxo Actum est hoc Parisius anno ab Incarnatione Domini MCXLVIIII episcopatus autem nostri IIII S Guermundi archidiaconi S Yvonis archidiaconi S Guidonis de Chela S Radulphi de Miliduno S Osmundi de Pensiaco S Joannis de Montehomero
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter