utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950115

Charter Number: 04950115
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1149 - 1157
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Notum sit u t p q f quod ego Philippus illustrissimi Francorum Regis frater et capicerius ecclesiæ Sti Melloni de Pontisara concedo et confirmo ecclesiæ Sti Martini et Sti Gauterii et abbati et monachis ejusdem loci molendinum de Martin et hortum quantum ad capicerium pertinet quod Odo de Lex et Fulco frater ejus dederunt præfatæ ecclesiæ et monachis in elemosina Insuper elemosinam illam quam [fecit] Radulphus de Alvers et alias eleemosinas quas ibidem habent concedo eis et confirmo sicut in cartha matris meæ quam de concessione eorum habent continetur Et ut ista omnia quæ prænominatæ ecclesiæ et monachis concedo ipsi in perpetuum possideant in pace præsentem cartham sigilli mei authoritate muniri et corroborari præcipi Actum publice apud Parisius in domo astantibus et videntibus quorum nomina subtitulata sunt et signa S Guillelmi d'Essarth S Barbedor S Theobaldi de Corbolio S Osmundi de Pissiaco S Petri de Puteolis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter