utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950117

Charter Number: 04950117
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1000 - 1151
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ego Hugo Dei gr Rothomagensis archiepiscopus monasterium Bti a Martini quod est constructum juxta Pontisaram amplificare et honorare pro posse meo cupiens trado eidem monasterio ecclesiam Beate Dei genitricis Virginis Mariæ quæ sita est in confinio municipii quod vocatur Maldestor ita videlicet ut si divina gratia eis imperaverit qui memoratam ecclesiam vel res eid ecclesiæ pertinentes injuste ut pote temporaliter laici possident Deo pro animarum suum salute dare monasterio B Martini Pontisariensis sollempniter tribuant Nostra itaque pontificali authoritate definitum et prohibitum est ut nulli monastico vel clericali seu sanctimoniali ordini eam habere liceat nisi monachis S M P quibus ipsam jure hereditario concedo possidendam Quicumque autem huic concessioni meæ refragarerint et quæ a me definita sunt violare presumpserint judicium Dei nostramque judicalem sententiam sustinebunt Hæc publice acta sunt et dicta in auribus clericorum monachorum atque laicorum qui ad dedicationem ecclesiæ memoratæ convenerant Ex quibus testes sunt Rotroldus et Laurentius canonici B Mariœ Raynoldus decanus Aszo presbyter ipsius ecclesiæ Odo presbyter de Arteja Robertus prior de Verliaco Willelmus filius Osmundi Theobaldus de Maldestor Drogo de Mellento Hugo de Rupe Ingelramnus de Charz Richardus de Perticato Daelenus miles Theobaldi Fulcoidus de Genefvilla Adelaidis de Maldestor Lucia uxor Theobaldi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter