utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950118

Charter Number: 04950118
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1000 - 1151
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Sciendum est quod Radulphus Vallez in capitulum S Martini veniens Hugoni Archiepiscopi Rothomagensi ecclesiam de Jhierincourt reddedit et majoris decimæ tertiam partem et totam minorem extra partem et capellam de Linvilario Ista omnia reddidit Radulphus Vaslez Hugoni archiepiscopo per manum Theobaldi canonici de Pontisara quem in loco suo adesse ipse jusserat archiepiscopus et per ejusdem Theobaldi manum revestivit de his archiepiscopus Dnum Willelmum abbatem Sti Martini Dedit quoque idem Radulphus unum hospitem et quidquid habebat apud Jherincurt Habebat autem Radulphus filium nomine Johannem puerum clericum quem abbas Willelmus suscepit et monachum fecit Habebat et filiam nomine Aalis quam abbas W apud Kalam suscipi fecit et sanctimonialem fieri Concesserunt autem ista Emelina uxor Radulphi et duo filii ejus Bartholomæus et Hugo qui etiam promiserunt se rogare Ingelramnum Aculeium de cujus fefo hæc erant Quatenus ipse concederet Insuper etiam fidem suam dederunt et Gauterius Brito cum eis quod ista erga Ingelramnum garantirent et deservirent sicut et aliud fefum Testes Garnerius vicecomes Henricus de Montegny Petrus de Asinariis Geroudus canonicus de Insula Haymardus Malusfiliaster []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter