utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950120

Charter Number: 04950120
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1000 - 1151
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Adam de Valmundensi dedit in eleemosinam Deo et S Martino Pontesiensi et abbati et monachis ecclesiam S Quintini de Valmundensi et atrium ejusdem ecclesiæ et decimam ad eand eccl pertinentem Hæc omnia dedit memoratus Adam pro anima sua et animabus antecessorum suorum nulla retenta justitia aut consuetudine Dedit etiam duos arpennos pratorum et de nemore suo ad clausuram et ad ædificandas domos monachorum inibi habitantium et de mortuo nemore quantum sufficeret ad ardendum Dedit etiam usuarium nemoris sui hospitibus monachorum sicut suis hospitibus Hujus dati fuerunt testes ex parte Adæ Guarinus de Fontinellis Ingelramnus filius Guillelmi de Charz Gerardus major Ex parte monachorum Simon Malusfiliaster Paganus de Longhessa Odo Brachium Lupi Gerardus de Bobetio Guido frater Roberti monachi Christianus bubulcus Guillelmus filius Garnerii de Curcellis Christianus de Cergiaco [] Hoc donum sicut suprascriptum est concessit frater ejusdem Adæ nomine Gualerannus apud Marculmontem et posuit donum super altare Sti Martini ejusd villæ coram his testibus Pagano archidiacono Odone presbytero Lamberto de Senooz et Ansculfo filio ejus Garnerio de Fay Garnerio de Chaucy Hugone de Turly Petro de Pincencurt Gauterio de Coudreyo Fulcone de Guicceilo Hugone molendinario Hugone famulo Amalrici Radulpho de Cergiaco
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter