utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950126

Charter Number: 04950126
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1151 - 1161
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Eo tempore quo facta est concordia inter Dnum Guillelmum abbatem cœnobii Pontesiensis et Dnum Theobaldum de Ronkerolis de decima de Arunvilla contigit Dnam Mathildem quæ fuit uxor Hugonis de Gisortio fratris Dni Theobaldi graviter infirmari apud Charz ob quam causam mandavit Dnus Theobaudus de Gisortio Dnum Willelmum Abbatem cœnobii Pontesiensis qui cum venisset dedit prefata Mathildis Deo et S Martino et ecclesiæ Pontesiensi pro anima viri sui Hugonis et sua omniumque ant S unam marcham argenti in redditu suo de Anglia reddendam unoquoque anno in Pascha volente hoc et concedente Johanne fratre suo nepote domni Theobaudi ipsoque Theobaudo Ibi itaque retulit Dnus abbas Guillelmus Dno Theobaudo concordiam quam inter se fecerant ipse et Theobaudus de Ronkerolis de decima de Arunvilla placuit que concordia eidem Theobaudo et concessit gratanter decimam illam quæ erat de feodo suo Dno abbati et ecclesiæ Pontesiensi Johannes quoque nepos ejus concessit hoc eidem ibi et eleemosinam matris suæ de marcha argenti et omnes eleemosinas quas antecessores sui dederunt ecclesiæ Pontesiensi ubicumque sint Testes Yvo presbyter de Gisortio Guido presbyter de Charz Gauterius de Insula miles Hugo de Banterluto nepos Domini Theobaudi Drogo de S Cyro Garnerius Aculeius [] Perseverante vero infirmitate fecit se supra dicta Mathildis adportare ad ecclesiam Pontesiensem Theobaudus et Johannes nepos suus filius Mathildis ibique rogante Dno abbate et conventu posuerunt donum super altare[] Testes Guiardus Aculeius serviens Dni Theobaudi Gillebertus et Gauterius nepotes Guiardi Garnerius Aculeius []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter