utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950128

Charter Number: 04950128
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1153
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Anno Incarnati verbi mcliij Quinto nonas maias Eugenio universali papa Romano Francorum Rege Ludovico Pontesaram veni ego Hugo Roth[omagensis] dictus arch[iepiscopus] Convenerunt pariter Teobaldus Parisiac[us] et Teobaldus Silvanect[ensis] venerandi pontifices Presidente monasterio Sti Martini Abbate Will[el]mo Assistentibus quam multis religiosis et autenticis personis Clero et populo multipliciter aggregato Missa super hoc legatione et assensu magnifici Remorum archiep[iscopi] Sansonis et aliquorum Gallie pontificum Tunc apertum est monumentum abbatis Walterii prefati monasterii Pontesiarensis Sti Martini Invitantibus immo cogentibus miraculis non vanitate sed veritate choruscantibus in presenciarum et multis retroactis temporibus Quia vero sancta et celebris ac pernecessaria sanctorum patrum devotio penitencium misereri maxime consuevit pre ineffabili gratia redemptoris nostriqui peccata dimittit et pre manifestatione fidelis servi sui patris Walterii cujus reliquias presens ecclesia reverenter aspexit et miraculorum ejus gloria letificari meruit Christi fidelibus ipsius patris Walterii beneficia implorantibus penitencialis oneris indulgenciam statuimus tribuendam De penitenciis ergo criminalium que septennio concluduntur pie confitentibus et vere penitentibus Annus integer et reliquorum annorum pars tercia relaxatur His vero qui annorum quatuordecim penitenciam susceperunt duo anni integri et residui temporis pars tercia condonatur Viginti autem annorum tres annos remittimus et residui temporis partem terciam indulgemus De penitenciis vero quadraginta annorum et eo amplius totam medietatem remittimus et reliquorum annorum partem terciam condonamus De parvulis vero qui baptizati vel sine baptismo infra septem annos per negligenciam parentum mortui sunt penitenciam parentibus ipsorum remittimus excepta sexta feria in ebdomada in qua etiam si ad ecclesiam penitens perrexerit Qualem karitate ei presbiter suus dederit talem habeat Si vero infirmus fuerit aut mulier pregnans vel debilis qui jejunare non possit dicat septies pater noster vel faciat bonum quod potuerit Partem vero terciam de penitenciis minorum peccatorum remittimus et oblita peccata ommino condonantur Hec autem prescripta indulgencia a die crastina inventionis sancte Crucis in annum integrum et singulis hujus presentis anni diebus cunctis ad memoriam Sancti venientibus sub gracie divine confidencia a nobis concessa est A stipulatione autem reverendorum patrum episcoporum et ceterorum qui beati Walterii translationi presentes assisterunt statuimus ut prefati Sancti festiva memoria sequenti die proxima inventionis Sancte Crucis annuatim celebretur Pia etiam et misericordi ipsorum patrum consideratione decrevimus ut quia habundante iniquitate his novissimis temporibus pauci dignos penitencie fructus faciunt uberioris indulgencie gratia peccantibus subveniatur Quapropter omnibus illis qui ipsa die inventionis Sancte Crucis qua die beatum corpus levatum est et die crastina in qua recolitur anima celebritas Sancti ad ipsum sanctum gracia remissionis advenerint ipso quocumque advenient anno de qualibet provincia vel episcopatu sancti clemenciam adierint suprascriptam indulgenciam plenarie impendimus Ad hec me quidem indignum et peccatis gravibus et culpis veteribus oneratum jure confiteor unde multa et magna misericordia Dei totus indigeo Suffragantibus itaque meritis et precibus pii patris Walterii abbatis Dni nostri graciam et matris misericordie clemenciam et omnium sanctorum miserationem assiduam suppliciter exoro et ecclesie catholice communioni transitum meum finemque commendo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter