utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950129

Charter Number: 04950129
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1155 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Ego Ludovicus Dei gr Francorum Rex Notum facimus universis presentibus et posteris quod Guillelmus de Mello feodum quod habebat a nobis in Belvesio pro peregrinatione sua Jerosolimitana abbati Pontisarœ pro sexaginta libris invadiavit Quod nos ad precem ejus concessimus heredibus quidem ipsius permanente salva hereditate Et ut res nota sit sigillo nostro confirmari precepimus Actum Corbolii anno ab Incarnatione Domini MCLVII Astantibus in palatio nostro quorum subscripta sunt nomina et signa S Comitis Theobaudi dapiferi nri S Guidonis buticlarii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum Hugonis cancellarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter