utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950130

Charter Number: 04950130
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1157
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Dominus Gillebertus de Melloto habebat de patrimonio suo unam villam in territorio Parisiensi qui dicitur Beuranc quam etiam ipse et sui antecessores tenuerant in alodium semper Harc villam et quicquid in ea habebat dedit idem Gillebertus in eleemosina Yvoni filio suo quum fecit eum clericum et ipse Yvo tenuit eam in manu sua et in suo dominio quamdiu voluit Contigit vero eumdem Yvonem quoddam festum facere Parisius I kal januarii et propter ejus expensas invadiavit præfatam villam Stephano dapifero Post aliquantum vero temporis quidam ipsius Yvonis frater Guillelmus nomine voluntate et imperio ejusdem Yvonis redemit eam et tenuit de fratre suo in vademonio et insuper prestavit ei de suo super eandem villam tanquam fratri suo per multas vices Cum autem idem Guillelmus voluisset ire Hierosolymam ea ipsa die quam movit iter congregatis supra Mellotum multis amicis suis facta est ibi coram omnibus mentio inter ipsum Yvonem et Guillelmum fratrem ejus de vademonio villæ de Beuranc et cum commemorasset Guillelmus ea quæ fratri suo Yvoni per multas vices prestaverat super eamdem villam recognoscente eodem Yvone pervenit debitum usque ad c marcas argenti Quo facto locuti sunt duo fratres simul et disposuerunt inter se quid facerent de villa Aderat itaque ibi inter alios eorum amicos Dnus Guillelmus tunc temporis cœnobii Pontesiensis abbas nepos Yvonis et Guillelmi visumque est eis quod in manu ejus dimitterent villam quoniam idem Yvo jam disposuerat deserere seculum et in manu sua non volebat eam tenere Dimiserunt itaque villam de Beurenc in manu nepotis sui Guillelmi abbatis eadem conditione quod ipse abbas prestaret prefato Yvoni xl lib ad solvenda debita sua et haberet in vadimonio pro xl lib et donec ei reddentur haberet redditus villæ in eleemosina Et abbas hæc fecit Disposuerunt etiam hoc ibidem de eadem villa duo fratres et abbas nepos eorum cum aliis amicis suis qui erant ibi quod cum abbas vellet dimittere villam Rainaudus nepos abbatis et frater Dni Guillelmi de Melloto haberet eam in hæreditatem Yvo siquidem patruus abbatis dedit ei totam hæreditatem suam quam de patre suo habebat in villa et Guillelmus frater Yvonis concessit et vadimonium suum Habuit tamen xl lib abbatis His ita dispositis de villa de Beuranc cum Guillelmus orationibus abbatis nepotis sui et conventus cui preerat ipse abbas diligentius sese commendavisset ibidem dedit in eleemosina eisd abbati et ecclesiæ Pontesiensi quæ sibi servierat multociens quandam terram quam habebat apud S Lupum de Serrento et hospites et redditus quos habebat in eadem terra dedit etiam quosdam servos cum ancillis quas habebat in eadem villa cujuscumque homines essent et apud Pontesium unum servum fabrum nomine Hecelinum Testes Yvo decanus Belvacensis Guillelmus de Anogilo nepos ejus Theobaldus archidiaconus Belva censis Guillelmus junior dominus de Merlo Radulfus de Folengiis Gauterius de Deverio de Belvaco et Gauterius Rufus sororius ejus Godefredus de Buri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter