utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950135

Charter Number: 04950135
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1000 - 1161
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Hugo Dei gr Rothomagensis archiepiscopus carissimis filiis suis[] W abbati ceterisque fratribus in ecclesia Bti Martini apud Pontisaram consistentibus in perpetuum Meretur devotio fidelium ut quanto in Dei servitio ferventiores existunt tanto apud ecclesie prelatos majorem gratiam debeant invenire et de quibus juste postulaverint citius valeant impetrare Proinde eleemosinam illam quam filius noster dilectus Johannes comes Augi vobis fecit videlicet quinque millia allectium annuatim ecclesie vestre pro salute anime sue et o a s in vicecomitatu Ultris portis reddenda ad festivitatem sancti Andree et nos concedimus atque authoritate qua Deo authore preeminemus predictam eleemosinam ratam in posterum confirmavimus Decernimus quoque sententiam anathematis super omnes illos qui prenominatam eleemosinam amodo minuere vel ab ecclesia vestra alienare attentaverint ceterisque qui hanc eleemosinam cum aliis quas possidetis vobis conservaverint peccatorum suorum omnium remissionem et vitam percipere sempiternam concedimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter