utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04950136

Charter Number: 04950136
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1000 - 1160
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
CXXXVIII Cum Radulpho de Moncellis milite Yvonis que filio ipsiusque uxore Gila pro furno quodam apud Moncellos paciscitur Conditiones pacti referuntur in Carthulario CXXXIX Albertum de Valle Engelgardis cognomento Harpinum qui injuste decimam de Maceriis quam Hilduinus pater Willelmi de Boornel monasterio largitus fuerat monet injustum eum esse detentorem convincit cedere cogit Willelmus abbas coram Herberto de Sancto Andrea Galterio et Garnerio de Brienzon Galterio de Brechercurt Fulcoido de Labevilla Galterio de Froolcurt Gauterio de Marcheil Drogone d'Ivry aliisque bene multis CXL Hodierna de Oeny quinque denarios census quadam de terra monasterio legat ex charitate Sancti Walterii Willelmus abbas dat ei quinque solidos coram testibus Wiardo de Baiart Theoudo de Oeni et Turge de Sancto Martino CXLI Censum Clausi Hugonis ab Haymerico de Beriecclesia cœnobio concessum et ab ipsius filio Drogone retentum mediante pacto monasterio vendicat CXLII Osmundus de Charz et Eremburgis uxor ipsius ad Sanctum Walterium orare venientes completa oratione et de salute animarum suarum consultatione habita medietatem tertiæ partis decimæ de Grisy monasterio Sti Martini largiuntur coram testibus Raynaudo de Gornaio Herberto de Merloto Odone fratre ejus et aliis CXLIII Henricus de Lex et Richildis uxor ejus orationum gratia ad Sanctum Jacobum profecturi cœnobio Pontesiensi legant duos arpennos terræ in Valle Gaudiaci et nemus quod calumpniabant [id est quod suum esse præsumabant et de quo lis erat mota] CXLIV Guiburgis uxor Girelmi Lanarii census et alia quædam monachis concedit CXLV Paciscitur abbas Willelmus cum Gaufredo de Auvers de terris pratis aliisque quæ juris erant cœnobii sui CXLVI Hildeburgis Gauterii de Puteolis cognomento Orieldis uxor plurima monasterio legat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter