utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04951001

Charter Number: 04951001
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1000 - 1068
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Quodam vero tempore Hermerus Tostata calumpniavit partem alodii ipsius et quia ecclesia Pontisariensis ut pote novella et tenuis erat nullusque fuit qui ex parte monachorum resisteret perambulavit violentia sua eandem partem ut voluit Domnus autem Amalricus Pontisariensis cum huic rei interesset videretque injuriam fieri deprecatus est memoratum Hermerum quatenus quod injuste invaserat quietum ut monachi habuerant redderet dicens detrimentum animæ suæ esset si imbecillibus monachis et resistere non valentibus violentiam faceret Considerans itaque memoratus Hermerus animæ suæ dampnum timensque Dei judicium tandem quod invaserat reddidit audientibus his et videntibus Amalrico de Pontisara Roscelino Bloieth Amalrico majore Frogerio de Menoldivilla Garnerio Rufo Haymardo filio Odonis Infamati Herberto Parvo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter