utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04951021

Charter Number: 04951021
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1099 - 1104
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Post hæc annis transactis pluribus de rebus supradictis quas Radulphus de Basincourt cum uxore sua Helvide ac privignis videlicet Balduino Hermero cognomento Pagano atque Odone ex quorum parte hereditas illa erat ecclesiæ Sti Germani concesserat Balduinus privignus ejus volens injuriam facere monachis ejusdem loci calumpniavit omnia quæ de sua matre suoque vitrico videbantur esse in Mainuldi villa Tandem recognoscens quod monachos supradictos injuste conturbaverat ad monasterium eorumdem illis volens satisfacere venit Tunc convocatis fratribus qui ibi aderant ante altare sanctorum confessorum Martini et Germani Balduinus ipse procedens ad pedes Di Theobaldi abbatis cum multis lachrymis ab eo absolvi petiit Inde sumens librum quem abbas tenebat in manibus quia injuste res eorum calumpniaverat satisfactionem faciens Deo et sanctis Confessoribus abbati cæterisque fratribus super altare sanctorum posuit Testes[] Odo major Gerardus Potinus Vitalis de Brienzon Hubertus Bucellus Balduinus de Corbeja[] Gauterius de Cergiaco [] Deinde Dnus Theobaldus abbas et Henricus præpositus pergentes ad Pontesium causa cujusdam placiti ibidem invenerunt Odonem fratrem Balduini qui concessit omnia in porticu sancti Melloni quæ ad monasterium Sum Martini et Germani frater suus Balduinus concesserat monachis Inde testes Yvo de Conflentio Almaricus de Lex Gauterius de Anneto Willelmus de Herulvilla Willelmus filius Willelmi Migol Radulphus de Sagi Theoldus De Oeni Gauterius de Foro Si quis aliquando concessionem hanc violare voluerit ab abbate et monachis anathema extiterit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter