utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04951059

Charter Number: 04951059
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1128 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Transacto autem fere septem annorum spatio cum monachi S Martini Pontisariensis solide et quiete tenuissent ecclesiam Stæ Mariæ de Moncellis cœperunt monachi Stæ Honorinæ calumpniare eandem ecclesiam Quod cum audisset Richardus qui memoratam ecclesiam S M P dederat mandavit Roberto priori Stæ Honorinæ colloquium ad fontem Erignati statutoque die venit memoratus Richardus ad jamdictum locum cum quibusdam amicis suis et hominibus scilicet Dno Pagano de Nealfo socero suo Gisleberto de Bezu Guiardo filio Ymeri et Guillelmo fratre ejus Bartholomæo milite Gauterio filio Odonis de Banterlu Theobaldo abbate Guidone monacho [] Alio tempore mandavit Richardus Dnum abbatem Theobaldum apud Pontisaram et præsente eodem locutus est cum Roberto priore Stæ Honorinæ rursusque nominavit tres dies placiti si placitare de supradicta calumpnia vellet quod Prior facere recusavit Testes hujus rei sunt Drogo de Rotnel Guillelmus filius Sanswallonis Bartholomæus Gauterius filius Odonis de Banterlu [] Cum Priore fuerunt Lethardus prior Sti Petri []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter