utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04960003

Charter Number: 04960003
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1204
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Ego Salomon decanus Castrifortis notum facio omnibus presentes litteras inspicientibus quod dominus Paganus de Ursinis et uxor ejus dederunt Deo et ecclesie Sancte Marie de Porrois pro remedio anime sue et pro remedio animarum antecessorum suorum totam terram quam habent apud predictum locum de Porrois prope aquam in bona pace in perpetuum possidendam Hoc autem filii eorum et filie laudaverunt et prenominatam terram predicte ecclesie bona fide concesserunt Hujus donationis testes sunt hii Salomon decanus Castrifortis et dominus Garinus domina Matildis de Malliaco Buchardus filius ejus et Matheus frater ejus Ut autem hoc firmiter et inconcussum habeatur ego Salomon decanus Castrifortis presenti pagina sigillum meum apposui Actum est hoc anno gratie millesimo ducentesimo quarto mense augusto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter