utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04960023

Charter Number: 04960023
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1215
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame de Porrois ou Port-Royal
map View Map
Charter:
Reginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Ad universorum noticiam volumus pervenire quod Petrus de Faverosis et Eremburgis uxor ejus in nostra presentia constituti quidquid habebant in decima Sancti Scubiculi scilicet quartam partem tam in grossa quam in minuta resignaverunt in manus nostras ad elemosinandum sanctimonialibus de Porregio fide ab ipsis prestita quod inea nichil de cetero reclamarent concedente hoc Cecilia matre ejusdem Petri et quitante fide interposita quidquid habebat in ea Insuper etiam Petrus Poter et Hugo frater ejus de quorum feodo hoc movebat istud fo edum suum et quidquid in hoc juris habebant in perpetuum quitaverant et super hoc garantiam fide interposita promiserunt Resignata autem in manus nostros ut dictum est predicta decima nos ad petitionem prenominatorum omnium assensu predictas sanctimoniales investivimus de eadem Quod ut ratum et inconcussum permaneat presentem paginam inde notari fecimus et sigilli nostri caractere confirmari Actum Carnoti anno gracie millesimo ducentesimo quindecimo mense junio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter