utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04960035

Charter Number: 04960035
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1218
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens pagina pervenerit B Malliaci dominus veram in vero salutari salutem Notum sit omnibus quod Terricus Rogarita et Agnes uxor sua pro salute animarum suarum et antecessorum suorum dederunt Domino et Beate Marie et monialibus de Porregio in elemosinam quandam domum que fuit Garnerii filii Fulcardi et pratum situm apud Mesnil juxta molendinum Herchenout et quatuor solidos et sex denarios censuales habendos annuatim apud Balolet et sex denarios in vinea Hardoini Molin tali conditione quod anniversarium ipsius et uxoris ejus fiat in abbatia singulis annis et ipso die ministretur pitancia conventui de reditibus predictis scilicet feno prati Quod ut ratum sit ego Bucherius et M uxor mea et domina M mater mea ab omni actione et omni servitio nobis et heredibus nostris pertinentibus in perpetuum concessimus et sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo decimo octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter