utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04960114

Charter Number: 04960114
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1229
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame de Porrois ou Port-Royal
map View Map
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiabus abbatisse et conventui monasterii Portus Regii Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitu perducatur effectum ea propter dilecte in Christo filie vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et monasterium in quo divino estis obsequio mancipite cum omnibus bonis que in presenti rationabiliter possidetis aut in futurum justis modis prestante Domino potueritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus specialiter autem terras possessiones redditus et alia bona vestra sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis vobis et per vos dicto monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus dictrictius inhibentes ne quis de terris ante generale concilium acquisitis vel de novalibus quas propriis manibus aut sumptibus colitis seu de vestrorum animalium nutrimentis decimas a vobis exigere vel extorquere presumat Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Dei omnipotentis et Beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Pirusii nonas Julii pontificatus nostri anno III
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter