utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04960209

Charter Number: 04960209
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1241
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis ego Matheus de Malliaco miles salutem in Domino Noverint universi quod abbatissa et conventus de Portu regis satisfecerunt mihi de quadraginta libris parisiensium pro quinto denario venditionis triginfa sex arpentorum terre arabilis sitorum in parrochia de Sarcleyo in territorio de Villa Rati que triginta sex arpenta terre nobilis vir Gervasius dictus Le Viautre miles et Katerina uxor ejus eisdem abbatisse et conventui et earum monasterio pro ducentis libris parisiensium centum solidis minus in perpetuum vendiderunt que siquidem triginta sex arpenta terre movebant primo de feodo meo et quito ipsas abbatissam et conventum etearum monasterium de pecunia supradicta In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apposui Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo mense decembri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter