utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04960280

Charter Number: 04960280
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Approval
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis ego Gervasius de Separa salutem in Domino Notum facio tam presentibus quam futuris quod ego volo et concedo quod religiose mulieres abbatissa et conventus de Portu Regio teneant in manu mortua quiete et pacifice possideant in perpetuum sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi quandam peciam vinee sitam apud Separam in censiva mea in loco qui dicitur Grignon que vinea quondam fuit Willelmi Anglici de Separa nichil mihi juris vel heredibus meis in dicta vinea retinens preter duos denarios tantummodo censuales sine alia exactione redibentia vel costuma Quos duos denarios dicte abbatissa et conventus mihi vel heredibus meis singulis annis ad festum Sancti Remigii solvere tenebuntur Si forte contigerit dictas abbatissam et conventum in solutione dicti census erga me vel heredes meos ad dictum festum deficere emendam mihi vel heredibus meis pro dicto censu solvere tenenbuntur Ysabellis vero uxor mea hanc concessionem et quitationem voluit laudavit et concessit quitavitque quicquid juris in dicta vinea habebat vel habere poterat jure dotalicii sive alio modo spontanea non coacta promittens fide data quod contra predicta venire nullatenus attemptabit et quod in dicta vinea nichil in posterum reclamabit Ego vero predictus Gervasius et Ysabellis uxor mea antedicta recepimus quinquaginta solidos parisiensium de bonis dictarum religiosarum pro quitatione sive concessione facienda Et ut hoc firmum et irrevocabile a posteris in posterum habeatur presentes litteras sigilli mei impressione munivi Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo mense junio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter