utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04970029

Charter Number: 04970029
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1239 - 1240
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame de la Roche
map View Map
Charter:
Ego Johannes de Nantolio miles dominus de Levies assensu et voluntate Margarete uxoris mee volo et concedo quod ecclesia Beate Marie de Roscha libere et quiete teneat et possideat terram de Pommeret que de feodo meo movere dignoscitur quam terram bone memorie Guido de Levies quondam mareschallus Albigensis dicte ecclesie in puram et perpetuam elemosinam condonavit Preterea volo et concedo quantum ad me attinet quod supradicta ecclesia pacifice et quiete teneat et possideat duos sextarios bladi hybernagii quos Almaricus de Levevilla et Girardus filius ejus milites in granchia sua apud Doinviller sepedicte ecclesie in perpetuam elemosinam contulerunt Volo etiam et concedo quod stannum supradicte ecclesie cursum aque sue scilicet Essevouir liberum habeat et competentem Quod ut ratum et firmum permaneat presentem paginam sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCCXXXIX mense marcio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter