utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04971008

Charter Number: 04971008
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1196
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Gerbertus Beati Maglorii monasterii abbas humilis [] Noverint omnes tam futuri quam presentes quod communi assensu capituli nostri dedimus ac beneficio concedimus domino Philippo de Levis et Alexandro filio suo omnia illa que habebamus in decimis duarum carrucarum terre quas dominus rex Francie dedit prescripto Philippo in exertis Aquiline silve in perpetuum possidenda Tali vero conditione hoc eis concessimus quod nobis servitium et homagium pro hujusmodi concessione debent essent reddituri Hoc autem donum ad usus et consuetudines Parisienses libere et sine calumpnia confirmamus Si vero super hoc aliqua justicia suboriretur in curia nostra Parisiensi ante presentiam nostram sectandam dignum duximus Cum his siquidem concedimus eis decimam quam habebamus in terragio de la Ritoire sicut illam tenuimus dum domumde la Ritoire monachi de Nealpha veteri in sua manu tenebant Ut hoc autem ratum perseveret et inconcussum sigillo nostro fecimus communiri Hoc autem actum fuit ab incarnatione Domini MC nonagesimo sexto anno
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter