utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04971011

Charter Number: 04971011
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1215 - 1246
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame de la Roche
map View Map
Charter:
Ego Ferricus de Maci miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod de consensu comitisse uxoris mee astantibus et consentientibus domino Johanne patre meo et domina Margarita matre mea et Simone fratre meo presentibus etiam et laudantibus karissimis amicis meis domino Ferrico de Palatiolo et domino Guillelmo de ValleGrignosa assistentibus etiam sacerdotibus Radulfo de Maciaco et de Arevilo legavi ecclesie Sancti Victoris Parisiensis quintam partem totius hereditatis mee ubicumque sit pro remedio anime mee et amicorum meorum in perpetuum obtinendam nichil michi vel heredibus meis in eadem quinta in posterum retinens Illud autem sciendum quod de feodo domini regis movent omnia que legavi predicte ecclesie excepto jardino quod erat de conquestu meo et illud tenebam de domino Guidone de Liviis ad sex denarios de censu quod videlicet jardinum jam dicte ecclesie legavi Notandum autem quod cumpredicta ecclesia quintam hereditatis mee in pace obtinuerit legatariis meis quadraginta libras tenebitur refundere ad debita mea solvenda vel elemosinas faciendas si viderint expedire Quod ne possit oblivione deleri presentibus litteris sigillum meum apponi feci
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter