utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04971012

Charter Number: 04971012
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1215
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye Notre-Dame de la Roche
map View Map
Charter:
Anno ab IC MCCXV regnante Philippo rege mense augusti feria V Sciendum est quod controversia fuit inter G de Levies marescallum ex una parte et conventum domus Bolbonæ ex alia parte Item ego Guillelmus de Levies marescallus D comitis Montisfortis dono et concedo in perpetuum Domino Deo et B Mariae et omnibus Sanctis ejus et tibi Raymundo Segerio abbati domus Bolbonæ et omni conventui domus Bolbonæ [] tres modios de blati in unoquoque anno in messibus scilicet duos modios de araone et unum modium frumenti ad mensuram Mirapiscis quem blatum laudo et concedo ut habeatis de villa de Maderiis in uno quoque anno inmessibus omni tempore Et conventus domus Bolbonæ accepit me pro fratre in omnibus bonis domus Bolbonæ et propter hanc elemosinam jam dictam quam vobis dono sicut dictum est desuper prædictus conventus domus Bolbonæ mihi diffinit omnes clamores et quærimonias et petitiones quas mihi et de me faciebant ullo modo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter